[53] EPISTOLA LIII.

Honorando & Spectabili Viro

D. THOMAE PERSOLS,

Patrono & amico singulari, &c.

Ultrajectum.

Post plurimam salutem, patrone singularis , Pecunias matris nomine a D. V. missas ad me jamdiu recepi per D. Claudium Ricquelot: quare maximas D. V. ago gratias, quod res meas praeter meritum nostrum tam probe curaverit. De morte Reverendi D. Lubecensis Episcopi haud dubium est, quin audiverit jamdiu D. V. Hujus obitu multa vacaverunt beneficia in curia, adeo ut mihi etiam pars mea contigerit. Dederant mihi Canonicatum Ecclesiae vestrae simul cum Choriepiscopatu, sed ut audiverunt haec resignata esse, contulerunt in me Canonicatum & Prebendam simul cum Decanatu Majoris Ecclesiae Mindensis, quae audio bona & largia satis esse beneficia, sed eo loci & regionis sita, ut non valde mihi placeat residentia: quapropter si quis ibi apud vos esset ejus regionis cui placerent haec beneficia, vellem intelligere per D. V. Cuperem enim facillimis quibusque conditionibus, vel super alia magis nobis propinqua residentia permutare; vel honesta sub pensione resignare. Igitur rogo plurimum D. V. ut videat utrum posset alicui amico & mihi in hoc negotio usui esse & commodare; faciet autem mihi rem gratissimam, si de his loqui & me commendare plurimum dignetur M. Ioanni Rudde magis harum Regionum perito, quique, uti credo, negotia, p. memoriae dicti D. Lubecensis in iis locis solet curare, cui ego quoque proxime de his sum scripturus. Quicquid autem, id est, operae vel consilii quod nobis impartiri dignabitur, vel D. V. vel D. Rudde, non poterit non esse gratissimum, sentietque haud dubie uterque hoc non in ingratum velim memorem contulisse, si quando incidet occasio. Saltem illud precor D. V. ne nos frustra suas sinat expectare litteras, & si quae meae ad matrem, vel rursus ejusdem ad me tuas manus incidant sibi commendatas habeas, praesertim si quae cum his nostris ad vos pervenerint. Quas si aliquo etiam peculiariter conducto nostris expensis transmiserit, rem mihi faciet gratissimam & valde necessariam. Raptim ex urbe. XXVIII. Iulii. Anno MDLI.

Tuus perpetuo & ex animo

STEPH. PIGHIUS.